TITULUS IV

DE SANCTISSIMO EUCHARISTIAE SACRAMENTO

Caput unicum

ORDO ADMINISTRANDI SACRAM COMMUNIONEM EXTRA MISSAM

1. Parochus summum studium in eo ponat, ut cum ipse venerabile sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, qua decet reverentia, debitoque cultu tractet, custodiat et administret; tum etiam populus sibi commissus religiose colat, sancte frequenterque suscipiat, praesertim in maioribus anni solemnitatibus.

2. Propter reverentiam erga Ss. Sacramentum requiritur a fidelibus et a sacerdotibus una hora ieiunii ante accesum ad sacram Communionem, tum quoad cibos solidos, tum quoad potus alcoholicos. Aquae tamen sumptione ieiunium non frangitur. Usus alcoholicorum ante Communionem quam maxime dissuadetur; si tamen aliquando, qua pars cibi vel normalis expressio hospitalitis, sumantur, deb ta moderatio servanda est sub gravi.

Infirmi, quamvis non decumbant, potum non alcoholicum, et veras ac proprias medicinas, sive liquidas sive soldias, ante sacram Commuionem sine temporis limite sumere possunt.

Enixe invitantur sacerdotes et fideles, qui id praestare valeant, ut venerandum ac vetustam eucharistici ieiunii formam ante Communionem servent.

3. Sacerdos sanctissimam Eucharistiam extra Missam ministraturus, lotis manibus, et superpelliceo indutus ac desuper stola coloris albi vel Officio eius diei convenientis (mutato tamen colore nigro in violaceum die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum), accensis duobus altem cereis super altare et linteo mundo ante communicandos extento, praecedente ministrante, procedit ad altare manibus iunctis, et, facta prius genuflexione in plano, tabernaculum aperit, genuflectit, extrahit pyxidem, et illam super corporale explicatum depositam discooperit.

Interim communicandi clara voce faciunt confessionem generalem:

Confíteor Deo omnipoténti, * beátae Maríae semper Vírgini, * beáto Michaéli Archángelo, * beáto Ioánni Baptístae, * sanctis Apóstolis Petro et Paulo, * ómnibus Sanctis, et tibi, pater: * quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: * mea culpa, * mea culpa, * mea máxima culpa. * Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, * beátum Michaélem Archángelum, * beátum Ioánem Baptístam, * sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, * omnes Sanctosm et te, pater * oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

4. Tum sacerdos, iterium non genuflectens, manibus iunctis ante pectus, vertit se ad populum, et paulisper a latere Evangelii (ne terga vertat Sacramento) dicit:

Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam aetérnam.

R. Amen.

Indulgéntiam, absolutiónem, † et remissiónem peccatórum vestrórum tríbuat vobis omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

Dicens: Indulgentiam, etc., manu dextera in formam crucis signat communicandos.

5. Deinde ad altare se convertit, genuflectit, accipit pyxidem manu sinistra, dextera vero hostiam, quam inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam super pyxidem, et versus ad fideles communicandos clara voce dicit:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

Mox communicandi subdunt ter, pectus percutientes:

Dómine, non sum dignus, * ut intres sub tectum meum, * sed tantum dic verbo, * et sanábitur ánima mea.

6. Postea sacerdos accedit ad communicandos, et hostiam parum elevatam super pyxidem unicuique communicando ostendit, dicens:

Corpus Christi.

Communicandus autem intuens hostiam, respondet:

Amen,

et communicatur.

Si sacerdotibus vel aliis ex clero danda sit Communio, iis ad gradus genuflexis praebeatur. Sacerdotes vero et diaconi communicantes utantur stola coloris albi vel eiusdem coloris ac sacerdos qui ministrat.

7. Ubi vero omnes communicaverint, sacerdos, reversus ad altare, pyxidem super corporale deponit et, non genuflectens, dicit:

O sacrum convívum, in quo Christus súmitur, recólitur memória passiónis eius, mens implétur grátia, et futúrae glóriae nobis pignus datur.

Tempore paschali et in festo sanctissimi Corporis Christi antiphonae praecendenti, sicut etiam versiculo ac responso sequentibus additur: Alleluia.

V. Panem de caelo praestitísti eis.

R. Omne delectaméntem in se habéntem.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili, passiónis tuae memóriam reliquísti: tríbue, quaesumus: ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuae fructum in nobis iúgiter sentiámus: Qui vivis et regnas in saecula seaculórum.

R. Amen.

Tempore paschali dicitur haec oratio:

Orémus.

Spíritum nobis, Dómine, tuae caritátis infúnde: utm quos sacraméntis paschálibus satiásti, tua fácias pietáte concórdes. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

8. Interim, antequam reponat Sacramentum, diligenter advertat, ut, si aliquod fragmentum digitis adhaeserit vel in patenam, quam ministrans mento communicantium supponebat, deciderit, illud in pyxidem deponat, et subinde in vase cum aqua parato eosdem digitos, quibus tetigit Sacramentum, abluat et abstergat purificatorio; aqua vero ablutionis suo tempore mittatur in sacrarium, vel, si hoc desit, in ignem. Postea reponit pyxidem in tabernaculo, genuflectit et ipsius tabernaculi ostiolum clave obserat.

Deinde, elevatis oculis, extendes, elevans et iungens manus, dicit:

Benedíctio Dei omnipoténtis,

et versus ad populum, benedicens, prosequitur:

Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti, descéndat super vos, et máneat semper.

R. Amen.

Deinde descendit et, facta genuflexione in plano, recedit.

9. Ritus superius descriptus servandus est etiam a diacono sacram Communionem ministrante.

10. Si contignat proxime ante aut statim post Missam lectam aliquos communicare, tunc sacerdosm planeta indutus, sacram Communionem ministrabit eo modo quo fit extra Missam, ut supra dictum est; omissis semper Alleluia et benedictione in fine, si paramenta nigri coloris adhibeantur.

 

 

 

 

DE SANCTISSIMO EUCHARISTIAE SACRAMENTO

ORDO ADMINISTRANDI SACRAM COMMUNIONEM EXTRA MISSAM. Для католиков-традиционалистов латинского обряда. По кн.: Romos kataliku apeigynas lietuvos vyskupijoms. D.1. Vilnius-Kaunas, 1966.