TITULUS III

DE SACRAMENTO PAENITENTIAE

Caput I

ABSOLUTIONIS FORMA COMMUNIS

1. Ante confessionem sacerdos, si tempus permittit, super paenitentem signum crucis faciendo, dicit:

Dóminus sit in corde tuo, et in lábiis tuism ut rite confiteáris ómnia peccáta tua. In nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

2. Cum sacerdos paenitentem absolvere velit, iniuncta et prius et ab eo accepata salutari paenitentia, primo iunctis manibus dicit:

Misereátur tui omnípotens Deus, et dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam aetérnam. Amen.

Deinde dextera versus paenitentem elevata, dicit:

Indulgéntiam, absolutiónem, et remissióem peccatórum tuórum tríbuat tibi omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Dóminus noster Iesus Christus te absólvat: et ego auctoritáte ipsíus te absólvo ab omni vínculo excommunicatiónis, (suspensiónis), et interdícti, in quantum possum, et tu índiges. Deínde ego te absólvo a peccátis tius, in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

3. Si paenitens sit laicus, omittitur verbum suspensionis. Deinde prosequitur manibus iunctis:

Pássio Dómini nostri Iesu Christi, mértia beatae Maríae Vírginis, et ómnium Sanctórum, quidquid boni féceris, et mali sustinúeris, sint tibi in remissiónem peccatórum, augméntum grátiae, et praemium vitae aetérnae. Amen.

4. Iusta de causa omitti potest Misereatur, etc., et satis est dicere Dominus noster Iesus Christus, etc., ut supra, usque ad illud: Passio Domini nostri, etc.

5. Urgente vero aliqua gravi necessitate in periculo mortis, sacerdos breviter dicere poterit:

Ego te absólvo ab ómnibus censúrism et peccátis, in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

 
 

Caput II

RUTUS ABSOLUTIONIS GENERALIS ET BENEDICTIONIS PAPALIS PRO INDULTUM HABENTIBUS

1. Sacerdos superpelliceo et stola violacea indutus, genuflexus in infirmo gradu altaris, dicit antiphonam et versus sequentes:

Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine; inclína aurem tuam ad preces nostras; parce, Dómine, parce pópulo tuo, quem redemísti Sánguine tuo pretióso, ne in aetérnum irascáris nobis.

V. Kýrie, eléison.

R. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Nunc Deum precémur, sicut Dóminus noster Iesus Christus oráre nos dócuit.

Omnes clara voce recitant vel cantant:

Pater noster.

Sacerdos prosequitur:

V. Salvos fac servos tuos.

R. Deus meus, sperántes in te.

V. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére eos.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdos stans dicit, ad altare conversus:

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere, súscipe deprecatiónem nostram, ut nos, et omnes fámulos tuos, quos delictórum caténa constríngit, miserátio tuae pietátis cleménter absólvat. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

2. Completis precibus, dicitur Confiteor. Sacerdos vero ascendit suppedaneum et consistit in latere Evangelii, vertens se ad populum, ac primum dicit, manibus iunctis:

Miseréatur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam aetérnam.

R. Amen.

Deinde dextera versus populum elevata, dicit:

Indulgéntiam, absolutiónem et remissiónem peccatórum vestrórum tríbuat vobis omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

Dóminus noster Iesus Christus, qui beáto Petro Apóstolo dedit potéstatem ligándi atque solvéndi, ille vos absólvat ab omni vínculo delictórum, ut habeátis vitam aetérnam et vivátis in saecula saeculórum.

R. Amen.

Per sacratíssimam passiónem et mortem Dómini nostri Iesu Christi, précibus et méritis beatíssimae semper Vírginis Maríae, beatórum Apostolórum Petri et Pauli, beáti Patris nostri N. Et ómnium Sanctórum, auctoritáte a Summis Pontifícibus mihi commíssa, plenáriam indulgéntiam ómnium peccatórum vestrórum vobis impértior. In nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

R. Amen.

3. Si haec indulgentia immediate post sacramentalem confessionem imperiatur, reliquis omissis, sacerdos absolute incipiat a verbis Dominus noster Iesus Christus, etc. et ita prosequantur usque ad finem, plurali tantum numero in singularem immutato.

Si vero adiuncta vetent integram adhibere formulam, sacerdos, reliquis omissis, dicere poterit:

Auctoritáte a Summis Pontifícibus mihi concéssa, plenáriam ómnium peccatórum tuórum indulgéntiam tibi impértior. In nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

 
 

Caput III

MODUS RECIPIENDI NEOCONVERSOS IN ECCLESIAM CATHOLICAM

1. In receptione neoconversorum primum diligenter investigandum est de validitate Baptismi extra Ecclesiam Catholicam suscepti, deinde procedendum est ut sequitur:

a) si Baptismus invalidus seu nullus fuit, neoconversus absolute baptizetur, fidei autem professio, absolutio a censuris et confessio sacramentalis omittantur, eo quod omnia abluit Baptismus;

b) si, investigatione peracta, adhuc probabile dubium remanet de Baptismi validitate, hoc ordine procedatur: primum recipitur fidei professio cum absolutione a censuris, deinde administratur Baptismus conditionate, denique confessio sacramentalis excipitur cum absolutione conditionata;

c) si denique Baptismus validus iudicatur, recipitur fidei professio quam sequitur absolutio a censuris ac demum confessio sacramentalis apud confessarium, facultatem absolvendi ab haeresi habentem. Meminisse oportet eum qui delegatus est ad absolvendum a censuris in foro externo, habere eandem potestatem etiam pro foro interno, non autem vice versa.

2. Sacerdos igitur, cui facultas reconciliandi neoconversum commissa est, superpelliceo et stola violacei coloris indutus, sedet in suppedaneo, a latere Epistolae, si Sanctissimum in altari asservatur, secus autem in medio altaris, et coram illo genuflectit neoconversus, qui, Evangelii codicem vel missale dextera manu tangens, emittit professionem fidei, legendo vel post sacerdotem repetendo formulam sequentem:

Credo in Deum.

Credo Dóminum nostrum Iesum Christum esse Deum et hóminem, eáque de causa beatíssimam Vírginem Maríam, immaculáte concéptam, recte vocári Dei Genetrícem.

Profíteor septem esse sacraménta a Iesu Christo institúta pro humáni géneris salúte.

Profíteor in Missa offérri Deo verum et propitiatórum sacrifícium, quo sacrifícium Crucis repraesentátur ac nóbis applicátur, atque in sanctíssimo Eucharistíae sacraménto esse vere, reáliter et substantiáliter Corpus et Sánguinem una cum ánima et divinitáte Dómini nostri Iesu Christi.

Credo immortalitátem ánimae, purgatórium, beatitúdinem aetérnam in coelo, et paenam aetérnam in inférno.

Admítto cultum Sanctórum et eórum reliquárum atque imáginum.

Sanctam cathólicam Románam Ecclésiam fidei christiánae veram depositáriam et magístram agnósco, ac ómnia, quae profitétur et docet, ego quoque profíteor atque ampléctor.

Románum Pontíficem summum totíus Ecclésiae pastórem necnon infallíbilem in rebus fidei et morum doctórem agnosco.

Hanc veram cathólicam fidem ego N. sponte ac sincére profíteor, necnon per totan vitam meam retinére et observáre promítto. Sic me Deus ádiuvet et haec sancta eius Evangélia.

Subiungit sacerdos:

Et ego, si haec observáveris, in nómine Dei omnipoténtis promítto tibi vitam aetérnam.

3. Professione fidei emissa, neoconversus librum Evangeliorum osculatur et genuflexus manet, sacerdos vero, sedens ut prius, dicit psalmum:

Psalmus 129

De profúndis clamo ad te, Dómine, * Dómine, audi vocem meam!

Fiant aures tuae inténtae * ad vocem obsecratiónis meae. -

Si delictórum memóriam serváveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit?

Sed penes te est peccatórum vénia, * ut cum reveréntia serviátur tibi. -

Spero in Dóminum, * sperat ánima mea in verbum eius;

Exspéctat ánima mea Dóminum * magis quam custódes auróram. -

Magis quam custódes auróram, * exspéctet Israel Dóminum,

Quia penes Dóminum misericórdia * et copiósa penes eum redémptio:

Et ipse rédimet Israel * ex omnibus iniquitátibus eius.

Glória Patri, et Fílio, * et Spíritui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper: * et in saecula saeculórum. Amen.

4. Psalmo finito, sacerdos surgit et dicit, ad altare versus:

V. Kýrie, eléison.

R. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Nunc Deum precémur, sicut Dóminus noster Iesus Christus oráre nos dócuit.

Omnes clara voce recitant:

Pater noster.

Sacerdos prosequitur:

V. Salvos fac servos tuos.

R. Deus meus, sperántes in te.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere: súscipe deprecatiónem nostram, ut hunc fámulum tuum, quem excommunicatiónis senténtia constríngit, miserátio tuae pietátis cleménter absólvat. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

5. Deinde sacerdos sedet, ut priusm et neoconversum genuflexum absolvit, dicens:

Auctoritáte reverendíssimi Ordinárii loci, qua fungor in hac parte, absólvo te a vínculo excommunicatiónis, quam (forsan) incurrísti, et restítuo te sacrosánctis Ecclésiae sacraméntis, communióni et unitáti fidélium, in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

R. Amen.

In dubio, an censuram incurrerit, dicitur forsan, secus omittitur.

Tandem neoconverso aliqoud pium opus pro gratiarum actione designet, e. gr. aliquas preces, assistentiam Missae sacrificio aut quid simile.

 
 

Caput IV

MODUS ABSOLVENDI A CENSURIS IN FORO EXTERNO ET DISPENSANDI SUPER IRREGULARITATE

1. Postquam excommunicatus ei, ob cuius offensam in excommunicationem incurrerat, satisfecerit aut, si tunc satisfacere non posset, iuraverit se, quam primum poterit, satisfacturum, ac insuper iuraverit se mandatis Ecclesiae pariturum neque deinceps delicturum, sacerdos ab absolvendum ab excommunicatione in foro externo delegatus, utatur forma, quae capite praecedenti pro receptione neoconversorum in Ecclesiam Catholicam praescripta est; sed si delictum non fuerit contra fidem vel unitatem Ecclesiae, professio fidei omitti potest.

2. Si sacerdoti sit commissa facultas absolvendi aliquem a suspensione vel interdicto, quamvis nulla verba sint praecipue determinata, uti poterit hac formula:

Paenitens dicit:

Confitéor Deo omnipoténti, etc.

Sacerdos:

Misereátur tui, etc., Indulgéntiam, etc.

Auctoritáte mihi ab N. tradíta, ego absólvo te a vínculo suspensiónis, quam (vel interdícti, quod) propter (tale factum vel talem causam, etc.) incurrísti, (seu incurrísse declarátus es), in nómine Patis, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

3. Si vero confessario, sive in foro sacramentali sive extra, data sit potestas dispensandi super irregularitate, tunc, postquam absolverit a peccatis, addat consequenter:

Et eádem auctoritáte dispénso tecum super irregularitáte in quam (irregularitátibus, in quas) incurrísti: et hábilem te reddo, et restítuo te exsecutióni Ordinum, et officiórum tuórum, in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

Si dispensandus nullum habeat Ordinem, dicatur:

Hábilem te reddo ad omnes Oridnes suscipiéndos,

vel etiam ad alia, iuxta tenorem mandati.

 

 

DE SACRAMENTO PAENITENTIAE

ABSOLUTIONIS FORMA COMMUNIS, RUTUS ABSOLUTIONIS GENERALIS ET BENEDICTIONIS PAPALIS PRO INDULTUM HABENTIBUS, MODUS RECIPIENDI NEOCONVERSOS IN ECCLESIAM CATHOLICAM, MODUS ABSOLVENDI A CENSURIS IN FORO EXTERNO ET DISPENSANDI SUPER IRREGULARITATE. Для католиков-традиционалистов латинского обряда. По кн.: Romos kataliku apeigynas lietuvos vyskupijoms. D.1. Vilnius-Kaunas, 1966.