FORMULAE BREVISSIMAE

Formula Baptismi

Si non habeatur aqua baptismalis, et periculum impendeat, sacerdos utatur aqua simplici, semel infundens aqua super caput baptizandi in modum crucis, dicens:

N. ego te baptízo in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

Quodsi dubitet, an vivat adhuc, dicat:

N., si vivis, ego te baptízo in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

Formula absolutionis sacramentalis

Ego te absólvo ab ómnibus censúris et peccátis, in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

Formula Benedictionis Apostolicae

Ego, facultáte mihi ab Apostólica Sede tribúta, indulgéntiam plenárium et remissiónem ómnium peccatórum tibi concédo, et benedíco te. In nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

Formula Unctionis infirmorum

Per istam sanctam Unctiónem † indúlgeat tibi Dóminus quidquid deliquísti. Amen.

Quodsi dubitet, an vivat adhuc, dicat:

Si vivs, per istam sanctam Unctiónem † indúlgeat tibi Dóminus quidquid deliquísti. Amen.

Formula administrandi Viatici

Accipe, frater (sosor), Viáticum Córporis Dómini nostri Iesu Christi, qui te custódiat ab hoste malígno et perdúcat in vitam aetérnam. Amen.

Formula absolutionis generalis

Impertiendae habentibus indultum in confessionali

Auctoritáte a Summis Pontifícibus mihi concéssa, plenáriam ómnium peccatórum tuórum indulgéntiam tibi impértior. In nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti. Amen.

FORMULAE BREVISSIMAE

По кн.: Romos kataliku apeigynas lietuvos vyskupijoms. D.1. Vilnius-Kaunas, 1966.