TITULUS I
DE SACRAMENTO BAPTISMI

Caput I

ORDO BAPTISMI UNIS PARVULI

1. Praeparanda:

vascula olei catechumenorum et sacri chrismatis, vasculum seu concha ad aquam baptismalem fundendam cum pelvi, pelvicula cum globulis bombacii ad abstergendum pectus et caput infantis, liteolum mundum ad abstergendum digitos sacerdotis, parva vestis candida pro casu quo a patrinis non afferatur, candelae benedicate pro singulis infantibus singulae; superpelliceum, stola tum violacea tum alba, habitus ministrantium, rituale.

2. Baptismus regulariter in ipso baptisterio conferatur, ritus tamen praeparatorii ad ecclesiae sive baptisterii limen. Praeter casum necessitatis Baptismus in sacristia ne administretur. Allocutio vel rituum explicatio fieri potest aut initio ad limen ecclesiae, aut in baptisterii ingressu, stolis mutatis, aut in dimissione.

3. Edoceantur fideles celebrationem Baptismi communem, i.e. simul pro pluribus infantibus atque cum frequentia et actuosa participatione fidelium, in quantum fieri potest, praeferendam esse celebrationi eiusdem singulari et quasi privatae. Praesentia parentum baptizandi semper desideratur, quibus immediate post Baptismum benedictio specialis congrue datur iuxta formam infra capite III propositam.

Parochi et concionatores frequenter commoneant fideles de eorum graviobligatione curandi, ut ipsorum infantes quam primum, ac potissimum intra duarum vel trium hebdomadarum spatium a nativitate, baptizentur.

4. Sacerdos, lotis manibus, superpelliceo et stola violacea indutus, cum ministrante, item superpelliceo induto, accedit ad limen ecclesiae, ubi exspectant qui infantem detulerunt.

Nota. Si cotingat baptizare infantem, cuius parentes et patrini linqua lettonica vel polonica utantur, preces linqua latina fiant, interrogationes autem, allocutiones, symbolum fidei et oratio dominica iis linguis dicantur, ut infra suis locis notatur.

I – Ad limen ecclesiae

5. Sacerdos interrogat infantem, patrinis respondentibus:

N., quid petis ab Ecclésia Dei?

R. Fidem

Fidem quid tibi praestat?

R. Vitam aetérnam

Sacerdos subingit:

Si ígitur vis ad vitam íngredi, serva mandáta. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota ánima tua, ex tota mente tua, et próximum tuum sicut te ipsum.

6. Delinde pollice facit signum crucis in fronte et in pectore infantis, dicens:

Accipe sugnum Crucis tam in fron†nte, quam in cor†de, sume fidem caeléstium praeceptórum: et talis esto móribus, ut templum Dei iam esse possis.

7. Postea, tenes manum extensam super baptizandum, dicit orationem (genere accomodato):

Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, Pater Dómini nostri Iesu Christi, respícere dignáre super hunc famulum tuum N., quem (hanc fámulam tuam N., quam) ad rudiménta fidei vocáre dignátus es: omnem caecitátem cordis ab eo (ea) expélle: disrúmpe omnes láqueos sátanae, quibus fúerat colligátus (-a): áperi ei, Dómine, iánuam pietátis tuae, ut in signo sapiéntiae tuae imbútus (-a), ómnium cupiditátum foetóribus cáreat, et ad suavem odórem praeceptiórum tuórum laetus (-a) tibi in Ecclésia tua desérviat, et profíciat de die in diem. Perduc eum (eam), Dómine, quaesumus, ad novae regeneratiónis lavácrum, ut cum fidélibus tuis promissiónum tuarum aetérna cónsequi mereátur. Per eundem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

In supplendis caeremoniis oratio erit ut sequitur:

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, Pater Dómini nostri Iesu Christi, respícere dignáre super hunc fámulum tuum N., quem (hanc fámulam tuam N., quam) dudum ad rudiménta fidei vocáre dignátus es: omnem caecitátem cordis ab eo (ea) expélle: disrúmpe omnes láqueos sátanae, quibus fúerat colligátus (-a): áperi ei, Dómine, iánuam pietátis tuae, ut, signo sapiéntiae tuae imbútus (-a)? Уmnium cupiditátum foetóribus cáreat, et ad suavem odórem praeceptórum tuórum laetus (-a) tibi in Ecclésia tua desérviat, et profíciat de die in diem, ut idóneus (-a) sit frui grátia Baptísmi tui, quem suscépit. Et quem (quam) ad novae regeneratiónis lavácrum perduxísti, quaesumus, Dómine, ut cum fidélibus tuis promissiónum tuárum aetérna praemia cónsequi mereátur. Per eundem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

8. Postea sacerdos imponit extermam partem stolae pendentem a suo humero sinistro super infantem, ad introducendum eum in ecclesiam, et dicit:

N., ingrédere in templum Dei, ut hábeas partem cum Christo in vitam aetérnam.

R. Amen.

II – In ecclesia

9. Tunc ingrediuntur solemniter in ecclesiam. Deinde sacerdos alloquitur adstantes:

Per fidem accésum habémus ad grátiam et spem glóriae filiórum Dei. Reddámus ígitur omnes sэmbolum fidei pro baptizándo.

Omnes clara et distincta voce rectant vel cantant:

Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, * Creatórem caeli et terrae. * Et in Iesum Christum, * Filium eius únicum, Dóminum nostrum: * qui concéptus est de Spíritu Sancto, * natus est ex María Vírgine, * passus sub Póntio Piláto, * crucifíxus, mórtuus et sepúltus: * descéndit ad ínferos: * tértia die resur”exit a mórtius; * ascéndit ad caelos; * sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: * inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos, * Credo in Spíritum Sanctum, * sanctam Ecclésiam cathólicam, * Sanctórum communiónem, * remissiónem peccatórum, * carnis resurrectiónem, * vitam aetérnam. Amen.

10. Sacerdos dicit exorcismum:

Exorcízo te, omnis spíritus immúnde, in nómine Dei † Patris omnipoténtis, et in nómine Iesu † Christi Fílii eius, Dómini et Iúdicis nostri, et in virtúte Spíritus † Sancti, ut discédas ab hoc plásmate Dei N., quod Dóminus noster ad templum sanctum suum vocáre dignátus est, ut fiat templum Dei vivi, et Spíritus Sanctus hábibet in eo. Per eúndem Christum Dóminum nostrum, qui ventúrus est iudicáre vivios et mórtuos, et saeculum per ignem.

R. Amen.

In supplendis caeremoniis exorcismus omittitur.

11. Deinde, antequam accedat ad baptisterium, versis renibus ostio cancellorum baptisterii, sacerbos interrogat baptizandum nominatim, dicens:

N., abrenúntias sátanae?

Respondent patrini:

Abrenúntio.

Et ómnibus opéribus eius?

R. Abrenúntio.

Et ómnibus pompis eius?

R. Abrenúntio.

12. Hic pollice in fronte signat infantem, dicens:

Hoc signum sanctae Cru†cis, quod nos fronti eius damus, tu, maledícte diábole, nunquam áudeas violáre. Per eundem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

13. Tum sacerdos intingit pollicem in oleo catechumenorum, et infantem ungit pectore in modum crucis, dicens:

Ego te línio † óleo salútis in Christo Iesu Dómino nostro, ut hábeas vitam aetérnam.

R. Amen.

Sublinde locum inunctum et pollicem abstergit bombacio, vel re simili.

14. Si aqua Sabbato sancto consecratur non habetur, hic fit benedictio aquae baptismalis adhibita formula breviore ut infra cap. IV habetur.

III – In baptisterio

15. Stans ibidem extra cancellos, sacerdos deponit stolam violaceam et sumit stolam albi coloris. Tunc ingreditur baptisterium, in quod intrant etiam patrini cum infante.

Sacerdos ad fontem interrogat, expresso nomine, baptizandum, patrinis respondentibus:

N., credis in Deum Patrem omnipoténtem, Creátorem caeli et terrae?

R. Credo.

Credis in Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum, natum et passum?

R. Credo.

Credis et in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, et vitam aetérnam?

R. Credo.

Credis quoque ómnia, quae credit et docet sancta Ecclésia cathólica?

R. Credo.

16. Subinde, expresso nomine baptizandi, sacerdos interrogat:

N., vis baptizári?

Respondent patrini:

Volo.

17. Tunc patrino, vel matrina, vel utroque infantem tenente, sacerdos vasculo, esu concha haurit aquam baptismalem et eam semel funit super caput in modum crucis, et simul verba proferens, distincte et attente dicit:

N., ego te baptízo in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

Si vero dubitetur, an infans fuerit baptizatus, utatur hac forma:

N., si non es baptizátus, ego te baptízo in nómine Pátris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

Tum bombacio, vel re simili, abstergit caput infantis.

18. Deinde intingit pollicem in sacro chrismate et ungite infantem in summitate capitis in modum crucis, dicens:

Deus onmípotens, Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui te regenerávit ex aqua et Spíritu Sancto, quique dedit tibi remissiónem ómnium peccatórum,

(hic inungit)

ipse te líniat † chrísmate salútis in eódem Christo Iesu Dómino nosto in vitam aetérnam.

R. Amen.

Tum sacerdos locum inunctum et pollicem abstergit bombacio.

19. Deinde imponit baptizatio vestem candidam, dicens:

Accipe vestem cándidam, quam pérferas immaculátam ante tríbunal Dómini nostri Iesu Christi, ut hábeas vitam aetérnam.

R. Amen.

20. Potea dat baptizato, vel patrino, candelam accensam, dicens:

Accipe lámpadem ardéntem, et irreprehensíbilis custódi Baptísmum tuum: sic lúceant bona ópera tua coram homínibus, ut te ipsi gloríficent Patrem caeléstem.

R. Amen.

Postremo, manum capiti baptizati imponens, dicit:

N., vade in pace, et Dóminus sit tecum.

R. Amen.

IV – Iterum in ecclesia

21. Si adsunt parentes vel tutores baptizati, sacerdos et patrini ad eos revertuntur, et sacerdos ipsos alloquitur, dicens (genere accomodato):

Dilécti paréntes et tutóres, promíttitis educáre hunc baptizátum (hanc baptizátam) in amóre Dei et próximi?

R. Promíttimus.

Accípite ergo hunc púerum, quem Dóminus adoptávit in suum, et nutríte eum ad glória Dei, ad gáudium et utulitátem hóminum, et dabit vobis Dóminus mercédem vestram.

R. Deo gratias.

Hic patrentes vel tutores accipiunt baptizatum e manibus patrinorum.

Parentibus et tutoribus absentibus, praecedentes allocutiones omittuntur, sed nihilominus descenditur ad fideles praesentes.

22. Tunc sacerdos prosequitur (genere accomodatio):

Nunc autem una simul, nómine quoque baptizáti (-ae), Deum precémur, sicut Dóminus noster Iesus Christus oráre nos dócuit.

Omnes clara voce recitant vel cantant:

Pater noster, qui es in caelis: * sanctificétur nomen tuum. * Advéniat regnum tuum. * Fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra. * Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: * et dimítte nobis débita nostra, * sicut et nos dimíttimus beditóribus nostris. * Et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Sacerdos aduingit:

Et Deus Pater omnípotens custódiat nos grátia Spíritus Sancti in Christo Iesu Dómino nosto in vítam aetérnam.
R. Amen.

23. Moneantur parentes vel patrini, ut vestem et candelam baptismalem diligenter custodiant. Vestem enim baptizatus ad primam Communionem induet, candela vero tum ad Primam Communionem, tum ad Viaticum et in agone exitus accendenda erit.

24. Ritus superius descriptus servandus est quoque a diacono Baptismum solemniter administrante, qui tamen aqua utetur a sacerdote ad hunc usum orius benedicta.

25. Cum, urgente mortis periculo, vel alia cogente necessitate parvulus, sacris precibus ac caeremoniis praetermissis, fuerit baptizatus, ubi convaluerit, vel cessaverit periculum, et ad ecclesiam delatus fuerit, omissa cuncta suppleantur. Omnia tunc fiunt ut supra in ipso ordine Baptismi oratione tamen Omnipotens sempiterne Deus (n. 7) ut ibidem notatur immutata, exorcismo autem (n. 10) et ispa formula sacramentali (n. 17) cum sua interrogatione (n. 16) praetermissis.

 
 

Caput II

ORDO BAPTISMI PLURIUM PARVULORUM

1 – 4. Ut in capite praecedenti.

Nota. In magno baptizandorum concursu, si aliquando tempus non sufficiat ad omnia digne peragenda, quae hoc ordine continentur, omitti possunt ea quae sub nn. 9, 21 et 22 proponintur.

I – Ad limen ecclesiae

5. Sacerdos interrogat baptizandos, patrinis respondentibus, dicens semel omnibus:

N., et N., quid pétitis ab Ecclésia Dei?

R. Fidem

Fidem quid vobis praestat?

R. Vitam aetérnam

Sacerdos subingit:

Si ígitur vultis ad vitam íngredi, serváte mandáta. Dilígite Dóminum Deum vestrum ex toto corde vestro, ex tota ánima vestra, ex tota mente vestra, et próximum vestrum sicut vos ipsos.

6. Delinde pollice facit signum crucis in fronte et in pectore baptizandorum, dicens singulariter singulis:

Accipe sugnum Crucis tam in fron†nte, quam in cor†de, sume fidem caeléstium praeceptórum: et talis esto móribus, ut templum Dei iam esse possis.

7. Postea, tenes manum extensam super baptizandos, dicit orationem (genere accomodato):

Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, Pater Dómini nostri Iesu Christi, respícere dignáre super hos famulos tuos N., et N., quos (has fámulas tuas N., et N., quam) ad rudiménta fidei vocáre dignátus es: omnem caecitátem cordis ab eis expélle: disrúmpe omnes láqueos sátanae, quibus fúerant colligáti (-ae): áperi eis, Dómine, iánuam pietátis tuae, ut in signo sapiéntiae tuae imbúti (-ae), ómnium cupiditátum foetóribus cáreat, et ad suavem odórem praeceptiórum tuórum laeti (-ae) tibi in Ecclésia tua desérviant, et profíciant de die in diem. Perduc eos (eas), Dómine, quaesumus, ad novae regeneratiónis lavácrum, ut cum fidélibus tuis promissiónum tuarum aetérna cónsequi mereátur. Per eundem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

8. Postea sacerdos imponit extermam partem stolae pendentem a suo humero sinistro super primum infantem, ad introducendum eum (quem sequetur ceteri) in ecclesiam, et dicit:

N., et N., ingredímini in templum Dei, ut habeátis partem cum Christo in vitam aetérnam.

R. Amen.

II – In ecclesia

9. Tunc ingrediuntur solemniter in ecclesiam. Deinde sacerdos alloquitur adstantes:

Per fidem accésum habémus ad grátiam et spem glóriae filiórum Dei. Reddámus ígitur omnes sэmbolum fidei pro baptizándis.

Omnes clara et distincta voce rectant vel cantant:

Credo in Deum.

10. Sacerdos dicit exorcismum:

Exorcízo te, omnis spíritus immúnde, in nómine Dei † Patris omnipoténtis, et in nómine Iesu † Christi Fílii eius, Dómini et Iúdicis nostri, et in virtúte Spíritus † Sancti, ut discédas ab hoc plasmátibus Dei N., et N., quae Dóminus noster ad templum sanctum suum vocáre dignátus est, ut fiant templum Dei vivi, et Spíritus Sanctus hábitet in eis. Per eúndem Christum Dóminum nostrum, qui ventúrus est iudicáre vivios et mórtuos, et saeculum per ignem.

R. Amen.

In supplendis caeremoniis exorcismus omittitur.

11. Deinde, antequam accedat ad baptisterium, versis renibus ostio cancellorum baptisterii, sacerbos interrogat baptizandos, dicens semel omnibus:

N., et N., abrenuntiátis sátanae?

Respondent patrini:

Abrenuntiámus.

Et ómnibus opéribus eius?

R. Abrenuntiámus.

Et ómnibus pompis eius?

R. Abrenuntiámus.

12. Hic pollice signat in fronte baptizandos, dicens singulariter singulis:

Hoc signum sanctae Cru†cis, quod nos fronti eius damus, tu, maledícte diábole, nunquam áudeas violáre. Per eundem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

13. Deinde sacerdos intingit pollicem in oleo catechumenorum, et baptizandos ungit in pectore in modum crucis, dicens singulariter singulis:

Ego te línio † óleo salútis in Christo Iesu Dómino nostro, ut hábeas vitam aetérnam.

R. Amen.

14. Si aqua Sabbato sancto consecrata non habetur, hic fit benedictio aquae baptismalis adhibita formula breviore ut infra cap. IV habetur.

III – In baptisterio

15. Stans ibidem extra cancellos, sacerdos deponit stolam violaceam et sumit stolam albi coloris. Tunc ingreditur baptisterium, in quod intrant etiam patrini cum infantibus.

Sacerdos ad fontem interrogat baptizandos, patrinis respondentibus:

N., et N., créditis in Deum Patrem omnipoténtem, Creátorem caeli et terrae?

R. Crédimus.

Créditis in Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum, natum et passum?

R. Crédimus.

Créditis et in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, et vitam aetérnam?

R. Crédimus.

Créditis quoque ómnia, quae credit et docet sancta Ecclésia cathólica?

R. Crédimus.

16. Subinde, expressis nominibus, sacerdos interrogat simul omnes baptizandos:

N., et N., vultis baptizári?

Respondent patrini:

Vólumus.

17. Tunc patrino, vel matrina, vel utroque infantem tenente, sacerdos vasculo, esu concha haurit aquam baptismalem et eam semel fundit super caput in modum crucis, et simul verba proferens, distincte et attente dicit singulariter singulis:

N., ego te baptízo in nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

Si vero dubitetur, an infans fuerit baptizatus, utatur hac forma:

N., si non es baptizátus, ego te baptízo in nómine Pátris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

Tum bombacio, vel re simili, abstergit caput infantis.

18. Deinde intingit pollicem in sacro chrismate et ungit baptizandos in summitate capitis in modum crucis, dicens singulariter singulis:

Deus onmípotens, Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui te regenerávit ex aqua et Spíritu Sancto, quique dedit tibi remissiónem ómnium peccatórum,

(hic inungit)

ipse te líniat † chrísmate salútis in eódem Christo Iesu Dómino nosto in vitam aetérnam.

R. Amen.

Tum sacerdos locum inunctum et pollicem abstergit bombacio.

19. Deinde imponit baptizatis vestem candidam, dicens semel omnibus:

Accípete vestem cándidam, quam perferátis immaculátam ante tríbunal Dómini nostri Iesu Christi, ut habeátis vitam aetérnam.

R. Amen.

20. Potea dat baptizatis, vel patrinis, singulas candelas accensas, dicens semel omnibus:

Accípete lámpadem ardéntem, et irreprehensíbiles custódi Baptísmum vestrum: sic lúceant bona ópera vestra coram homínibus, ut et ipsi gloríficent Patrem caeléstem.

R. Amen.

Postremo, manum super baptizatos extendens, dicit semel omnibus:

Ite in pace in pace, et Dóminus sit vobíscum.

R. Amen.

IV – Iterum in ecclesia

21. Si adsunt parentes vel tutores baptizatorum, sacerdos et patrini ad eos revertuntur, et sacerdos ipsos alloquitur, dicens (genere accomodato):

Dilécti paréntes et tutóres, promíttitis educáre hos baptizátos (has baptizátas) in amóre Dei et próximi?

R. Promíttimus.

Accípite ergo hos púeros, quos Dóminus adoptávit in suos, et nutríte eos ad glória Dei, ad gáudium et utulitátem hóminum, et dabit vobis Dóminus mercédem vestram.

R. Deo gratias.

Hic patrentes vel tutores accipiunt baptizatos e manibus patrinorum.

Parentibus et tutoribus absentibus, praecedentes allocutiones omittuntur, sed nihilominus descenditur ad fideles praesentes.

22. Tunc sacerdos prosequitur (genere accomodatio):

Nunc autem una simul, nómine quoque baptizatórum (-árum), Deum precémur, sicut Dóminus noster Iesus Christus oráre nos dócuit.

Omnes clara voce recitant vel cantant:

Pater noster.

Sacerdos aduingit:

Et Deus Pater omnípotens custódiat nos grátia Spíritus Sancti in Christo Iesu Dómino nostro in vítam aetérnam.
R. Amen.

23 – 25. Ut in capite praecedenti.

 
 

Caput III

BENEDICTIO PARENTUM POST BAPTISMUM EORUM INFANTIS

1. Praeperanda:

Superpelliceum et stola albi coloris, habitus ministrantis, vas aquae benedictae cum aspersorio, rituale, candela pro matre (nisi candelam baptismalem infantis ipsa secum habeat).

2. Haec benedictio danda est parentibus potissimum immediate post Baptismum eorum infantis, vel etiam postea, cum ad ecclesiam advenerit gratias Deo acturi. Expedit, ut pater infantem baptizatum teneat, mater vero candelam, quam in Baptismo infans recepit.

Potest quoque mater sola hanc benedictionem sumere, patre absente. Hoc in casu numerus pluralis in aalocutione et oratione in singularem mutatur.

3. Ritus benedictionis non in aditu ecclesiae seu sacristia, sed apud altare maius vel aliud altare congruum, e. gr. B. Mariae Virg., inhoatur et persolvitur.

4. Sacerdos igitur, superpelliceoo et stola alba indutus, parentes his verbis alloquitur:

Ad altáre Dei grátis ipsi omnes agémus pro honorábili vocatióne (patérna seu) matérna vobis concéssa. Imprímis vero, beatíssimam Dei Matrem precémur, una cum famíliis vestris, sub praesídium eiúsdem confugiéntes.

Et omnes, stantes ante altare, clara voce recitant:

Sub tuum praesídium confúgimus, * sancta Dei Génetrix; nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus nostris, * sed a perículis cunctis líbera nos semper, * Virgo gloriósa et benedícta. * Dómina nostra, Mediátrix nostra, Advocáta nostra, * tou Fílio nos reconcília, * tuo Fílio nos comménda, * tuo Fílio nos repraesénta.

5. Deinde, ceteris genuflexis, sacerdos dicit, stans versus altare:

V. Salvos fac servos tuos.

R. Deus meus, sperántes in te.

V. Mitte eis, Dómine, auxilium de sancto.

R. Et de Sion tuére eos.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui fámulos tuos, sacro matrimónii ligámine coniúnctos, tibi in ópere propagatiónis géneris humáni atque regni tui dilatatiónis sociáre dignárisl réscipe propítius super hoc paréntes (hanc matrem), grátias tibi pro fecunditáte prolis agéntes (-em), et praesta: ut post istíus honorábilis vocatiónis fórtiter perpéssos lábores beatae Maríae Vírginis méritis et intercessióne, ad aetérnae beatitúndis gáudia cum univérsa prole sua perveníre merea(n)tur. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

6. Tum sacerdos aspergit parentes aqua benedicta, dicens:

Pax et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti, descéndat super vos (te), et máneat semper.

R. Amen.

 
 

Caput IV

BENEDICTIO FONTIS SEU AQUAE BAPTISMALIS

EXTRA TEMPUS PASCHALE IN IPSO RITU
BAPTISMI FACIENDA, CUM AQUA
CONSECRATA NON HABETUR

1. Praeparanda:

Vas mundum cum aqua limpida, vascula seu ampullae olei catechumenorum ac sacri chrismatis, cochlear ad olea fundenda, medulla panis et manutergium ad tergendos digitos sacerdotis; superpelliceum, stola violocea, habitus ministrantium, rituale.

2. Deficiente vel putrescente aqua baptismali, Sabbato sancto benedicta, sacerdos in ipso ritu Baptismi, post unctionem olei catechumenorum, ut supra cap. I et II, n. 14 dictum est, aquam in baptisterio benedicere potest, formula breviore ut infra adhibita.

3. Primum absolute dicitur exorcismus aquae:

Exorcíso te, creatúra aquae, in nómine Dei † Patris omnipoténtis, et nómine Iesu † Christi Fílii eius Dómini nostir, et in virtúte Spíritus † Sancti. Exorcízo te, omnes virtus adversárii diáboli: ut omnis phantásia eradicétur, ac effugétur ab hac creatúra aquae, et fiat fons aquae saliéntis in vitam aetérnam: in nómine Dómini nostri Iesu Christi, qui ventúrus est iudicáre vivos et móruos, et saeculum per ignem.

R. Amen.

4. Deinde oratio:

Orémus.

Dómine sancte, Pater omnípotens, aetérne Deus, aquárum spirituálium sanctificátor, te supplíciter deprecámur: ut hoc ministérium humilitátis nostrae respícere dignéris, et super has aquas, abluéndis et vivificándis homínibus praeparátas, Angelum sanctitátis emíttas; ut, peccátis prióris vitae ablútis, reatúque detérso, purum sacrátio Spirítui habitáculum regeneratiónibus procúret. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

5. Tum sacerdos cochleari infundit parum olei catechumenorum in aquam, in modum crucis, dicens:

Coniúctio ólei unctiónis, et aquae Baptísmatis sanctificétur et fecundétur. In nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

R. Amen.

6. Deinde infundit chrisma in aquam, in modum crusis, dicens:

Coniúnctio chrísmatis sanctificatiónis, et ólei unctiónis, et aquae Baptísmatis sanctificétur et fecundétur. In nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

R. Amen.

7. Statim, desposito cochleari, sacerdos dextera manu oleum sanctum et chrisma infusum miscet cum aqua et spargit per totum fontem. Deinde manum medulla panis tergit ac lavat, et ritum Baptismi procequitur ut supra cap. I vel II, n. 15.

 

 

DE SACRAMENTO BAPTISMI

DE SACRAMENTO BAPTISMI. ORDO BAPTISMI UNIS PARVULI, ORDO BAPTISMI PLURIUM PARVULORUM, BENEDICTIO PARENTUM POST BAPTISMUM EORUM INFANTIS, BENEDICTIO FONTIS SEU AQUAE BAPTISMALIS. Для католиков-традиционалистов латинского обряда. По кн.: Romos kataliku apeigynas lietuvos vyskupijoms. D.1. Vilnius-Kaunas, 1966.