Месса Миссала 1962 года

(ТРИДЕНТСКАЯ МЕССА)

Знаками S отмечены слова священника,
M - министранта,
+ - знак крестного знамения.

Поклонившись перед Алтарём, священник осеняет себя знаком креста, говоря:

S: In nomine Patris,
(+) et Filii,
et Spiritus Sancti.

Amen.

S: Introibo ad altare Dei.

M: Ad deum
qui laetificat juventutem meam.

Псалом 42

Священник и министрант говорят по очереди:

S: Judica me Deus,
et discerne causam meam de gente non sancta:
ab homine iniquo et doloso erue me.

M: Quia tu es Deus fortitudo mea:
quare me repulisti,
et quare tristis incedo,
dum affligit me inimicus?

S: Emitte lucem tuam,
et veritatem tuam:
ipsa me deduxerunt,
et adduxerunt in montem sanctum tuum,
et in tabernacula tua.

M: Et introibo ad altare Dei:
ad Deum qui laetificat juventutem meam.

S: Confitebor tibi in cithara Deus, Deus meus:
quare tristis es anima mea, et quare conturbas me?

M: Spera in Deo,
quoniam adhuc confitebor illi:
salutare vultus mei, et Deus meus.

S: Gloria Patri, et Filio,
et Spiritu Sancto.

M: Sicut erat in principio et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.

S: Introibo ad altare Dei.

M: Ad Deum qui laetificat juventutem meam.

S: Adjutorium nostrum
(+) in nomine Domini.

M: Qui fecit coelum et terram.

Слегка преклонившись, священник говорит:

S: Confiteor Deo omnipotenti,
beatae Mariae semper virgini,
beato Michaeli archangelo,
beato Joanni Baptistae,
sanctis Apostolis Petro et Paulo,
omnibus Sanctis et vobis fratres,
quia peccavi nimis
cogitatione, verbo, et opere:

Священник три раза ударяет себя в грудь, говоря:

mea culpa,
mea culpa,
mea maxima culpa.

Ideo precor beatam Mariam semper virginem,
beatum Michaelem archangelum,
beatum Joannem Baptistam,
sanctos Apostolos Petrum et Paulum,
omnes Sanctos,
et vos fratres,
orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

M: Misereatur tui omnipotens Deus,
et dimissis peccatis tuis,
perducat te ad vitam aeternam.

S: Amen.

Министрант говорит:

M: Confiteor Deo omnipotenti,
beatae Mariae semper virgini,
beato Michaeli archangelo,
beato Joanni Baptistae,
sanctis Apostolis Petro et Paulo,
omnibus Sanctis,
et tibi, Pater,
quia peccavi nimis
cogitatione, verbo, et opere:

Ударяет себя трижды в грудь, говоря:

mea culpa,
mea culpa,
mea maxima culpa.

Ideo precor beatam Mariam semper virginem,
beatum Michaelem archangelum,
beatum Joannem Baptistam,
sanctos Apostolos Petrum et Paulum,
omnes Sanctos,
et te, Pater,
orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

S: Misereatur vestri omnipotens Deus,
et dimissis peccatis vestris,
perducat vos ad vitam aeternam.

M: Amen.

Священник осеняет себя крестным знамением, говоря:

S: Indulgentiam,
(+) absolutionem et remissionem peccatorum nostrorum,
tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.

M: Amen.

Снова немного преклонясь, священник говорит:

S: Deus tu conversus vivificabis nos.

M: Et plebs tua laetabitur in te.

S: Ostende nobis, Domine,
misericordiam tuam.

M: Et salutare tuum da nobis.

S: Domine exaudi orationem meam.

M: Et clamor meus ad te veniat.

S: Dominus vobiscum.

M: Et cum spiritu tuo.

S: Oremus.

Поднимаясь к алтарю, священник тихо говорит:

S: Aufer a nobis, quaesumus Domine,
iniquitates nostras:
ut ad Sancta Sanctorum
puris mereamur mentibus introire.
Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Преклоняется перед алтарём, целует его, говоря:

S: Oramus te, Domine
per merita sanctorum tuorum,
quorum reliquiae hic sunt
et omnium sanctorum:
ut indulgere digneris
omnia peccata mea.
Amen.

ИНТРОИТ

Священник, стоя у эпистолярной части Алтаря, читает Интроит Мессы.

Kyrie Eleison

Священник возвращается к середине алтаря, говоря по-очереди с министрантом:

S: Kyrie eleison.

M: Kyrie eleison.

S: Kyrie eleison.

M: Christe eleison.

S: Christe eleison.

M: Christe eleison.

S: Kyrie eleison.

M: Kyrie eleison.

S: Kyrie eleison.

GLORIA IN EXCELSIS

Стоя у середины алтаря, священник простирает руки и слегка преклонясь, говорит:

S: Gloria in excelsis Deo,
et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te,
benedicimus te,
adoramus te,
glorificamus te.
Gratias agimus tibi
propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus
rex coelestis,
Deus Pater omnipotens.
Domine Fili Unigenite,
Jesu Christe.
Domine Deus,
Agnus Dei,
Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram patris,
miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus,
tu solus Dominus,
tu solus altissimus,
Jesu Christe,
cum Sancto Spiritu,
in gloria Dei Patris.
Amen.

Повернувшись к народу, священник говорит:

S: Dominus vobiscum.

M: Et cum spiritu tuo.

МОЛИТВА

Священник читает молитву этого дня

ЭПИСТОЛА

Стоя у эпистолярной стороны алтаря, священник читает Эпистолу.

После которой министрант говорит:

M: Deo gratias.

ГРАДУАЛ

Священник читает Градуал, Тракт или Последование дня.

ЕВАНГЕЛИЕ

Священник, возвратившись к середине алтаря, преклоняется, слагает руки и говорит:

S: Munda cor meum, ac labia mea,
omnipotens Deus,
qui labia Isaiae prophetae calculo mundasti ignito:
ita me tua grata miseratione dignare mundare,
ut sanctum Evangelium tuum digne valeam nuntiare.
Per Christum Dominum nostrum.
Amen.

Jube Domine benedicere.

Dominus sit in corde meo,
et in labiis meis;
ut digne et competenter annuntiem
Evangelium suum.
Amen.

Священник идёт к амвону, и читает Евангелие дня.

S: Dominus vobiscum.

M: Et cum spiritu tuo.

S: (+) Sequentia (vel Initium)
Sancti Evangelii secundum N.

M: Gloria tibi Domine.

В конце Евангелия министрант говорит:

M: Laus tibi, Christe.

S: Per evangelica dicta deleantur nostra delicta.

НИКЕЙСКИЙ СИМВОЛ ВЕРЫ

Священник, возвратившись к середине алтаря, читает исповедание веры:

S: Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo,
lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum,
consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines,
et propter nostram salutem
descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine:
ET HOMO FACTUS EST

Преклоняет колено.

Crucifixus etiam pro nobis:
sub Pontio Pilato passus,
et sepultus est.
Et resurrexit tertia die,
secundum Scripturas.
Et ascendit in coelum:
sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria,
judicare vivos et mortuos:
cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio
simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam,
Catholicam et Apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma
in remissionem peccatorum.
Et exspectio resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi.
Amen.

Священник целует алтарь, и повернувшись к народу, говорит:

S: Dominus vobiscum.

M: Et cum spiritu tuo.

S: Oremus.

ОФЕРТОРИЙ

Священник читает Оферторий Мессы, затем открывает Чашу и тихо говорит:

ПОЖЕРТВОВАНИЕ ХОСТИИ

S: Suscipe sancte Pater omnipotens aeterne Deus,
hanc immaculatam hostiam,
quam ego indignus famulus tuus
offero tibi Deo meo vivo et vero,
pro innumerabilibus peccatis
et offensionibus et negligentiis meis,
et pro omnibus circumstantibus,
sed et pro omnibus fidelibus Christianis
vivis atque defunctis:
ut mihi et illis proficiat ad salutem
in vitam aeternam.
Amen.

Священник идёт к эпистолярной стороне и наливает вино и воду в Чашу.

S: Deus, qui humanae substantiae
dignitatem mirabiliter condidisti,
et mirabilius reformasti:
da nobis per hujus aquae et vini mysterium,
ejus divinitatis esse consortes,
qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps,
Jesus Christus, Filius tuus,
Dominus noster:
Qui tecum vivit et regnat
in unitate Spiritus Sancti,
Deus;
per omnia saecula saeculorum.
Amen.

ПОЖЕРТВОВАНИЕ ЧАШИ

Посередине алтаря священник говорит:

S: Offerimus tibi Domine,
calicem salutaris,
tuam deprecantes clementiam:
ut in conspectu divinae majestatis tuae,
pro nostra et totius mundi salute
cum odore suavitatis ascendat.
Amen.

S: In spiritu humilitatis,
et in animo contrito suscipiamur a te Domine:
et sic fiat sacrificium nostrum
in conspectu tuo hodie,
ut placeat tibi Domine Deus.

S: Veni sanctificator omnipotens aeterne Deus,
et (+) benedic hoc sacrificium tuo sancto nomini praeparatum.

ОМОВЕНИЕ

Идя к эпистолярной стороне, священник омывает пальцы, и говорит:

S: Lavabo inter innocentes manus meas:
et circumdabo altare tuum Domine.
Ut audiam vocem laudis:
et enarrem universa mirabilia tua.
Domine dilexi decorem domus tuae,
et locum habitationis gloriae tuae.
Ne perdas cum impiis Deus animam meam:
et cum viris sanguinum vitam meam.
In quorum manibus iniquitates sunt:
dextera eorum repleta est muneribus.
Ego autem in innocentia mea ingressus sum:
redime me, et miserere mei.
Pes meus stetit in directo:
in ecclesiis benedicam te Domine.
Gloria, etc.

Священник возвращается к середине алтаря и слегка преклонившись, говорит:

S: Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem,
quam tibi offerimus ob memoriam
passionis resurrectionis et ascensionis
Jesu Christi Domini nostri:
et in honorem beatae Mariae semper virginis,
et beati Joannis Baptistae,
et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli,
et istorum, et omnium Sanctorum:
ut illis proficiat ad honorem,
nobis autem ad salutem:
et illi pro nobis intercedere dignentur in coelis,
quorum memoriam agimus in terris.
Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Amen.

ORATE FRATRES

Священник целует алтарь и, повернувшись к народу, говорит:

S: Orate, fratres,
ut meum ac vestrum sacrificium
acceptabile fiat
apud Deum Patrem omnipotentem.

M: Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis
ad laudem et gloriam nominis sui,
ad utilitatem quoque nostram,
totiusque Ecclesiae suae sanctae.

ТАЙНАЯ МОЛИТВА

Распростёрши руки, священник читает Тайные молитвы.

ПРЕФАЦИЯ (ПРЕСВЯТОЙ ТРОИЦЫ)

Священник громко говорит:

S: Per omnia saecula saeculorum.

M: Amen.

S: Dominus vobiscum.

M: Et cum spiritu tuo.

S: Sursum corda.

M: Habemus ad Dominum.

S: Gratias agamus Domino Deo nostro.

M: Dignum et justum est.

S: Vere dignum et justum est,
aequum et salutare,
nos tibi semper,
et ubique gratias agere:
Domine sancte,
Pater omnipotens,
aeterne Deus.
Qui cum unigenito Filio tuo,
et Spiritu Sancto,
unus es Deus,
unus es Dominus:
non in unius singularitate personae,
sed in unius Trinitate substantiae.
Quod enim de tua gloria,
revelante te, credimus,
hoc de Filio tuo,
hoc de Spritu sancto,
sine differentia discretionis sentimus.
Ut in confessione verae,
sempiternaeque Deitatis,
et in personis proprietas,
et in essentia unitas,
et in majestate adoretur aequalitas.
Quam laudant Angeli,
atque Archangeli,
Cherubim quoque ac Seraphim:
qui non cessant clamare quotidie,
una voce dicentes:

Колокол звонит три раза.

SANCTUS

S: Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

CANON

Священник говорит тихо.

S: Te igitur clementissime Pater,
per Jesum Christum Filium tuum
Dominum nostrum,
supplices rogamus ac petimus,
uti accepta habeas,
et benedicas haec (+) dona,
haec (+) munera,
haec (+) sancta sacrificia illibata,
in primis quae tibi offerimus
pro Ecclesia tua sancta Catholica;
quam pacificare,
custodire,
adunare,
et regere digneris
toto orbe terrarum:
una cum famulo tuo Papa nostro "N."
et Antistite nostro "N."
et omnibus orthodoxis,
atque Catholicae
et Apostolicae fidei
cultoribus.

ПОМИНОВЕНИЕ ЖИВЫХ

S: Memento Domine famulorum,
famularumque tuarum "N." et "N."
et omnium circumstantium,
quorum tibi fides cognita est,
et nota devotio,
pro quibus tibi offerimus:
vel qui tibi offerunt
hoc sacrificium laudis
pro se, suisque omnibus:
pro redemptione animarum suarum,
pro spe salutis
et incolumitatis suae:
tibique reddunt vota sua
aeterno Deo vivo et vero.

COMMUNICANTES

S: Communicantes,
et memoriam venerantes,
in primis gloriosae semper virginis Mariae
genitricis Dei et Domini nostri
Jesu Christi:
sed {et beati Joseph,
ejusdem virginis sponsi}
et beatorum Apostolorum
ac martyrum tuorum,
Petri et Pauli,
Andreae, Jacobi, Joannis,
Thomae, Jacobi,
Philippi, Bartholomaei,
Matthaei,
Simonis et Thaddaei:
Lini, Cleti, Clementis,
Xysti, Cornelii,
Cypriani, Laurentii,
Chrysogoni, Joannis et Pauli,
Cosmae et Damiani,
et omnium sanctorum tuorum:
quorum meritis precibusque concedas,
ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio.
Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Amen.

HANC IGITUR

Священник простирает руки над дарами.

S: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae,
sed et cunctae familiae tuae,
quaesumus, Domine,
ut placatus accipias:
diesque nostros in tua pace disponas,
atque ab aeterna damnatione nos eripi,
et in electorum tuorum jubeas grege numerari.
Per Christum Dominum nostrum.
Amen.

Колокол звонит один раз.

QUAM OBLATIONEM

S: Quam oblationem tu, Deus,
in omnibus, quaesumus benedictam (+),
adscriptam (+),
ratam (+),
rationabilem,
acceptabilemque facere digneris:
ut nobis Corpus (+),
et Sanguis (+)
fiat dilectissimi Filii tui
Domini nostri
Jesu Christi.

КОНСЕКРАЦИЯ ХОСТИИ

S: Qui pridie quam pateretur,
accepit panem
in sanctas ac venerabiles manus suas:
et elevatis oculis in coelum
ad te Deum Patrem suum omnipotentem,
tibi gratias agens,
benedixit (+),
fregit,
deditque discipulis suis,
dicens:
Accipite et manducate ex hoc omnes:

Священник простирает руки над Хостией и говорит:

HOC EST ENIM CORPUS MEUM.

Затем священник приподнимает Священную Хостию.

Звонит колокол.

КОНСЕКРАЦИЯ ВИНА

Священник открывает Чашу и говорит:

S: Simili modo postquam coenatum est,
accipiens et hunc praeclarum Calicem
in sanctas ac venerabiles manus suas:
item tibi gratias agens,
benedixit (+),
deditque discipulis suis,
dicens:
Accipite et bibite ex eo omnes:

Священник наклоняется над Чашей и говорит:

HIC EST ENIM CALIX
SANGUINIS MEI,
NOVI ET AETERNI TESTAMENTI:
MYSTERIUM FIDEI,
QUI PRO VOBIS
ET PRO MULTIS EFFENDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.

S: Haec quotiescumque feceritis in mei memoriam facietis.

Священник приподнимает Чашу.

Звонит колокол.

Затем священник продолжает:

S: Unde et memores Domine,
nos servi tui,
sed et plebs tua sancta,
ejusdem Christi Filii tui Domini nostri
tam beatae passionis,
nec non et ab inferis resurrectionis,
sed et in coelos gloriosae ascensionis:
offerimus praeclarae majestati tuae
de tuis donis ac datis,
hostiam (+) puram,
hostiam (+) sanctam,
hostiam (+) immaculatam,
Panem (+) sanctum vitae aeternae,
et Calicem (+) salutis perpetuae.

S: Supra quae propitio
ac sereno vultu respicere digneris:
et accepta habere,
sicuti accepta habere dignatus es
munera pueri tui justi Abel,
et sacrificium patriarchae nostri Abrahae:
et quod tibi obtulit summus
sacerdos tuus Melchisedech,
sanctum sacrificium,
immaculatam hostiam.

S: Supplices te rogamus,
omnipotens Deus;
jube haec perferri per manus sancti Angeli tui
in sublime altare tuum,
in conspectu divinae majestatis tuae:
ut quotquot ex hac altaris participatione,
sacrosanctum Filii tui Corpus (+)
et Sanquinem (+)
sumpserimus omni benedictione coelesti
et gratia repleamur.
Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Amen.

ПОМИНОВЕНИЕ УМЕРШИХ

S: Memento etiam, Domine,
famulorum famularumque tuarum "N." et "N."
qui nos praecesserunt cum signo fidei,
et dormiunt in somno pacis.

S: Ipsis Domine,
et omnibus in Christo quiescentibus,
locum refrigerii,
lucis et pacis,
ut indulgeas, deprecamur,
per eumdem Christum Dominum nostrum.
Amen.

Ударяя себя в грудь, священник говорит:

S: Nobis quoque peccatoribus famulis tuis,
de multitudine miserationum tuarum sperantibus,
partem aliquam et societatem donare digneris,
cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus:
cum Joanne, Stephano, Matthia,
Barnaba, Ignatio, Alexandro,
Marcellino, Petro,
Felicitate, Perpetua,
Agatha, Lucia,
Agnete, Caecilia, Anastasia,
et omnibus sanctis tuis:
intra quorum nos consortium,
non aestimator meriti,
sed veniae, quaesumus,
largitor admitte.
Per Christum Dominum nostrum.

S: Per quem haec omnia, Domine,
semper bona creas,
sanctificas (+),
vivificas (+),
benedicis (+)
et praestas nobis.

S: Per ipsum (+),
et cum ipso (+),
et in ipso (+),
est tibi Deo Patri (+) omnipotenti,
in unitate Spritus (+) Sancti,
omnis honor et gloria.

Возвышая голос, священник говорит:

S: Per omnia saecula saeculorum.

M: Amen.

PATER NOSTER

S: Oremus.
Praeceptis salutaribus moniti,
et divina institutione formati,
audemus dicere:

S: Pater noster, qui es in coelis:
sanctificetur nomen tuum:
adveniat regnum tuum:
fiat voluntas tua
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie:
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem.

M: Sed libera nos a malo.

S: Amen.

S: Libera nos, quaesumus Domine,
ab omnibus malis praeteritis,
praesentibus, et futuris:
et intercedente beata et gloriosa
semper Virgine Dei Genitrice Maria,
cum beatis Apostolis tuis Petro at Paulo,
atque Andrea,
et omnibus sanctis,
da propitius pacem in diebus nostris:
ut ope misericordiae tuae adjuti,
et a peccato simus semper liberi,
et ab omni perturbatione securi.

Священник преломляет Священную Хостию, говоря:

S: Per eumdem Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum.
Qui tecum vivit et regnat
in unitate Spiritus Sancti
Deus.
Per omnia saecula saeculorum.

M: Amen.

S: Pax (+) Domini
sit (+) semper vobiscum (+).

M: Et cum spiritu tuo.

Священник опускает частичку Священной Хостии в Чашу.

S: Haec commixtio et consecratio
Corporis at Sanguinis Domini nostri Jesu Christi
fiat accipientibus nobis in vitam aeternam.
Amen.

AGNUS DEI

Преклонившись, священник говорит:

S: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
dona nobis pacem.

S: Domine Jesu Christe,
qui dixisti Apostolis tuis:
pacem relinquo vobis,
pacem meam do vobis:
ne respicias peccata mea,
sed fidem Ecclesiae tuae;
eamque secundum voluntatem tuam
pacificare et coadunare digneris.
Qui vivis et regnas Deus,
per omnia saecula saeculorum.
Amen.

S: Domine Jesu Christe,
Fili Dei vivi,
qui ex voluntate Patris
cooperante Spritu Sancto,
per mortem tuam mundum vivificasti:
libera me per hoc sacrosanctum
Corpus et Sanguinem tuum
ab omnibus iniquitatibus meis
et universis malis:
et fac me tuis semper inhaerere mandatis:
et a te nunquam separari permittas:
qui cum eodem Deo Patre
et Spiritu Sancto
vivis et regnas
Deus in saecula saeculorum.
Amen.

S: Perceptio Corporis tui,
Domine Jesu Christe,
quod ego indignus sumere praesumo,
non mihi proveniat in judicium et condemnationem:
sed pro tua pietate prosit mihi
ad tutamentum mentis et corporis,
et ad medelam percipiendam.
Qui vivis et regnas
cum Deo Patre
in unitate Spiritus Sancti
Deus,
per omnia saecula saeculorum.
Amen.

ПРИЧАЩЕНИЕ

Священник коленопреклоняется, встаёт и говорит:

S: Panem coelestem accipiam
et nomen Domini invocabo.

Священник берёт Священную Хостию в левую руку,
и ударяя себя в грудь правой рукой трижды, говорит
(колокол звенит три раза):

S: Domine, non sum dignus
ut intres sub tectum meum:
sed tantum dic verbo,
et sanabitur anima mea

(три раза)

Держа Священную Жертву в правой руке, священник делает Ей знак Креста, и говорит:

S: Corpus Domini nostri Jesu Christi
custodiat animam meam in vitam aeternam.
Amen.

Священник причащается, и после краткой медитации продолжает:

S: Quid retribuam Domino
pro omnibus quae retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.

Священник берёт Чашу в правую руку и делает знак креста, говоря:

S: Sanguis Domini nostri Jesu Christi
custodiat animam meam in vitam aeternam.
Amen.

Теперь верные подходят к ограждению принять Священное Причастие.

Министрант читает Confiteor от имени причащающихся.

Священник отвечает Misereatur и Indulgentiam.

Затем священник с Киворием, держа одну из Священных Коммуникант, говорит:

S: Ecce Agnus Dei,
ecce Qui tollit peccata mundi.

S: Domine, non sum dignus,
ut intres sub tectum meum:
sed tantum dic verbo,
et sanabitur anima mea.

(Три раза)

ПРИЧАЩЕНИЕ ВЕРНЫХ

Священник даёт Святое Причастие каждому причащающемуся, говоря:

S: Corpus Domini nostri Jesu Christi
custodiat animam tuam
in vitam aeternam.
Amen.

После причащения всех верных,
священник возвращается к алтарю
и скрывает Киворий в Дарохранительнице.

Затем он берёт Чашу и говорит:

S: Quod ore sumpsimus Domine,
pura mente capiamus:
et de munere temporali
fiat nobis remedium sempiternum.

Затем идёт к эпистолярной стороне,
и когда министрант поливает его руки вином и водой,
говорит:

S: Corpus tuum, Domine,
quod sumpsi,
et Sanguis,
quem potavi,
adhaereat visceribus meis: et praesta,
ut in me non remaneat scelerum macula,
quem pura et sancta refecerunt sacramenta.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Amen.

ЗАКЛЮЧЕНИЕ

S: Dominus vobiscum.

M: Et cum spiritu tuo.

S: Oremus.

Священник у эпистолярной стороны алтаря читает Communio Мессы.

POSTCOMMUNIO

Священник у эпистолярной стороны алтаря читает Postcommunionem.

Затем он возвращается к середине, целует алтарь и повернувшись к народу, говорит:

S: Dominus vobiscum.

M: Et cum spiritu tuo.

S: Ite, missa est.

M: Deo gratias.

Преклонившись перед алтарём, священник говорит:

S: Placeat tibi sancta Trinitas,
obsequium servitutis meae;
et praesta, ut sacrificium,
quod oculis tuae majestatis indignus obtuli,
tibi sit acceptabile,
mihique et omnibus,
pro quibus illud obtuli,
sit, te miserante, propitiabile.
Per Christum Dominum nostrum.
Amen.

БЛАГОСЛОВЕНИЕ

Священник целует алтарь,
и на слове "Pater" поворачивается к народу,
благословляет его, говоря:

S: Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius (+), et Spiritus Sanctus.

M: Amen.

ЗАКЛЮЧИТЕЛЬНОЕ ЕВАНГЕЛИЕ

Священник идёт к Евангельской стороне алтаря,
делает знак креста сначала на алтаре,
затем на лбу, губах и сердце,
и читает Заключительное Евангелие:

S: Dominus vobiscum.

M: Et cum spiritu tue.

S: Initium sancti Evangelii secundum Joannem.

M: Gloria tibi Domine.

S: In prinicipio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum.
Hoc erat in principio apud Deum.
Omnia per ipsum facta sunt,
et sine ipso factum est
nihil quod factum est.
In ipso vita erat,
et vita erat lux hominum:
et lux in tenebris lucet,
et tenebrae eam non comprehenderunt.
Fuit homo missus a Deo,
cui nomen erat Joannes.
Hic venit in testimonium,
ut testimonium perhiberet de lumine,
ut omnes crederent per illum.
Non erat ille lux,
sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Erat lux vera quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum.
In mundo erat,
et mundus per ipsum factus est,
et mundus eum non cognovit.
In propria venit,
et sui eum non receperunt.
Quotquot autem receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri,
his qui credunt in nomine ejus.
Qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri,
sed ex Deo nati sunt.

(Все преклоняют колени)

ET VERBUM CARO FACTUM EST,
et habitavit in nobis
et vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a Patre,
plenum gratiae et veritatis.

M: Deo gratias.

МОЛИТВЫ ПОСЛЕ МЕССЫ

После Мессы, священник становится на колени на ступени алтаря,
и вместе с народом читает следующие молитвы:

Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria,
Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc, et in hora mortis nostrae.
Amen.

(три раза)

SALVE REGINA

Salve Regina,
Mater misericordiae.
Vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevae.
Ad te Suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eja ergo,
Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

S: Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.

M: Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

S: Oremus.
Deus refugium nostrum et virtus,
populum ad te clamantem propitius respice;
et intercedente gloriosa et immaculata
Virgine Dei Genitrice Maria,
cum beato Josepho ejus Sponso,
ac beatis Apostolis tuis Petro et Paulo,
et omnibus Sanctis,
quas pro conversione peccatorum,
pro libertate et exaltatione sanctae Matris Ecclesiae,
preces effundimus,
misericors et benignus exaudi.
Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Amen.

Sancte Michael Archangele,
defende nos in praelio.
Contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium.
Imperet illi Deus,
supplices deprecamur.
Tuque princeps militiae caelestis,
Satanam aliosque spiritus malignos,
qui ad perditionem animarum
pervagantur in mundo
divina virtute in infernum detrude.
Amen.

ВОЗЗВАНИЯ ПОСЛЕ МЕССЫ

S: Cor Jesu sacratissimum,

M: Miserere nobis.

(три раза)

Чин Святой Мессы (латынь)

Месса миссала 1962 года.