Месса Миссала 1970 года

(NOVUS ORDO)

Вступительные обряды

Приветствие

С: In nomine Patris, et Filii,
et Spiritus Sancti.
В: Amen.

(форма A)

С: Gratia Domini nostri Jesu Christi,
et caritas Dei,
et communicatio Sancti Spiritus
sit cum omnibus vobis.

В: Et cum spiritu tuo.

(форма B)

С: Gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Dominio Jesu Christo.

В: Benedictus Deus et Pater
Domini nostri Jesu Christi.

(или) Et cum spirtu tuo.

(форма C)

С: Dominus vobiscum.

(Е: Pax vobis)

В: Et cum spiritu tuo.

Акт Покаяния

(форма A)

С: Fratres, agnoscamus
peccata nostra,
ut apti simus
ad sacra mysteria celebranda.

A: Confiteor Deo omnipotenti
et vobis, fratres,
quia peccavi nimis
cogitatione, verbo,
opere et omissione,
mea cupla, mea culpa,
mea maxima culpa.
Ideo precor beatam Mariam
semper Virginem,
omnes Angelos et Sanctos,
et vos, fratres, orare pro me
ad Dominum Deum nostrum.

С: Misereatur nostri omnipotens Deus
et, dimissis peccatis nostris,
perducat nos ad vitam aeternam.

В: Amen.

(форма B)

С: Miserere nostri, Domine.

В: Quia peccavimus tibi.

С: Ostende nobis, Domine,
misericordiam tuam.

В: Et salutare tuum da nobis.

С: Misereatur nostri omnipotens Deus
et, dimissis peccatis nostris,
perducat nos ad vitam aeternam.

В: Amen.

(форма C)

С: Qui missus es sanare contritos
corde: Kyrie eleison.

В: Kyrie eleison.

С: Qui peccatores vocare venisti:
Christe, eleison.

В: Christe, eleison.

С: Qui ad dexteram Patris sedes,
ad interpellandum pro nobis:
Kyrie eleison.

В: Kyrie eleison.

С: Misereatur nostri omnipotens Deus
et, dimissis peccatis nostris,
perducat nos ad vitam aeternam.

В: Amen.

Kyrie

(Пропускается если использовалась форма C Акта Покаяния)

С: Kyrie eleison.

В: Kyrie eleison.

С: Christe eleison.

В: Christe eleison.

С: Kyrie eleison.

В: Kyrie eleison.

Gloria

(Пропускается во Время Адвента и Великого Поста)

A: Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus
bonae voluntatis.

Laudamus te, benedicimus te,
adoramus te, glorifcamus te,
gratias agimus tibi propter
magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex caelestis,
Deus Pater omnipotens.

Domine Fili unigenite, Jesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei,
Filius Patris;

qui tollis peccata mundi,
miserere nobis;

qui tollis peccata mundi, suscipe
deprecationem nostram;

qui sedes ad dexteram Patris,
miserere nobis.

Quoniam tu solus Sanctus,
Tu solus Dominus,
Tu solus Altissimus,
Jesu Christe,
cum Sancto Spiritu
in gloria Dei Patris.
Amen.

Вступительная Молитва

С: Oremus.

(молитва)

В: Amen.

ЛИТУРГИЯ СЛОВА

Первое Чтение

Л: (После чтения) Verbum Domini.

В: Deo gratias.

Ответный Псалом

Второе Чтение

Л: (после чтения) Verbum Domini.

В: Deo gratias.

Аллилуия

Евангелие

С: Dominus vobiscum.

В: Et cum spiritu tuo.

С: Lectio sancti Evangelii secundum N.

В: Gloria tibi, Domine.

С: (После чтения) Verbum Domini.

В: Laus tibi, Christe.

Проповедь

Исповедание Веры

A: Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem caeli et terrae,
visibilium omnium
et invisibilium.

Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum
ante omnia saecula
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum,
consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter
nostram salutem descendit de caelis.

(Все становятся на колени при следующих словах)
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine,
et homo factus est.

Crucifixus etiam
pro nobis sub Pontio Pilato;
passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die,
secundum Scripturas,
et ascendit in caelum,
sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturas est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos,
cuius regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio
simul adoratur
et conglorifcatur:
qui locutus est
per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam,
et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma
in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem
mortuorum,
et vitam
venturi saeculi.
Amen.

Вселенская Молитва или Молитва Верных

ЛИТУРГИЯ ЕВХАРИСТИИ

Приготовление Даров

С: Benedictus es, Domine,
Deus universi, quia de tua largitate
accepimus panem,
quem tibi offerimus,
fructum terrae
et operis manuum hominum:
ex quo nobis fiet
panis vitae.

В: Benedictus Deus in Saecula.

С: Benedictus es, Domine,
Deus universi, quia de tua largitate
accepimus vinum,
quod tibi offerimus,
fructum vitis et operis
manuum hominum,
ex quo nobis fiet potus spiritalis.

В: Benedictus Deus in Saecula.

С: Orate, fratres, ut meum ac vestrum
sacrificium acceptabile fiat apud
Deum Patrem omnipotentem.

В: Suscipiat Dominus sacrificium
de manibus tuis
ad laudem et gloriam nominis sui,
ad utilitatem quoque nostram
totius que Ecclesiae suae sanctae.

Молитва над Дарами

С: (молитва)

В: Amen.

II Евхаристическая Молитва

С: Dominus vobiscum

В: Et cum spiritu tuo.

С: Sursum Corda.

В: Habemus ad Dominum.

С: Gratias agamus Domino
Deo nostro.

В: Dignum et iustum est.

Префация

(Обычная при II Евхаристической Молитве)

С: Vere dignum et iustum est,
aequum et salutare, nos tibi,
sancte Pater,
semper et ubique gratias agere
per Filium dilectionis tuae
Jesum Christum.

Verbum tuum,
per quod cuncta fecisti:
quem misisti nobis
Salvatorem et Redemptorem,
incarnatum de Spiritu Sancto
et ex Virgine natum.

Qui voluntatem tuam adimplens
et populum tibi sanctum acquirens
extendit manus cum pateretur,
ut mortem solveret
et resurrectionem manifestaret.

Et ideo cum Angelis
et omnibus Sanctis
gloriam tuam praedicamus,
una voce dicentes:

A: Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
in gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit
in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

С: Vere Sanctus es, Domine,
fons omnis sanctitatis.
Haec ergo dona, quaesumus,
Spiritus tui rore sanctifica,
ut nobis Corpus et Sanguis fiant
Domini nostri
Jesu Christi.

Qui cum Passioni
voluntarie traderetur,
accepit panem
et gratias agens fregit,
deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Simili modo, postquam cenatum est,
accipiens et calicem,
iterum gratias agens
dedit discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE
EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI
NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS
ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE
IN MEAM COMMEMORATIONEM.

С: Mysterium fidei.

A: Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurrectionem confitemur,
donec venias.

С: Memores igitur mortis
et resurrectionis eius,
tibi, Domine,
panem vitae,
et calicem salutis offerimus,
gratias agentes
quia nos dignos habuisti
astare coram te
et tibi ministrare.

Et supplices deprecamur
ut Corporis et Sanguinis Christi
participes a Spiritu Sancto
congregemur in unum.

Recordare, Domine, Ecclesiae tuae
toto orbe diffusae,
ut eam in caritate perficias
una cum Papa nostro N. et Episcopo
nostro N. et universo clero.

Memento etiam
fratrum nostrorum,
qui in spe resurrectionis
dormierunt,
omniumque in tua
miseratione defunctorum,
et eos in lumen vultus tui admitte.
Omnium nostrum, quaesumus, miserere,
ut cum beata Dei
Genetrice Virgine Maria,
beatis Apostolis
et omnibus Sanctis,
qui tibi a saeculo placuerunt,
aeternae vitae mereamur esse
consortes,
et te laudemus et glorificemus
per Filium tuum Jesum Christum.

Заключительная Доксология

С: Per ipsum, et cum ipso,
et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia saecula saeculorum

В: Amen.

ОБРЯД ПРИЧАЩЕНИЯ

Молитва Господня "Отче наш"

С: Praeceptis salutaribus moniti
et divina institutione formati,
audemus dicere:

A: Pater noster, qui es in caelis:
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat volutas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum
da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris; et ne nos inducas in
tentationem; sed libera nos a malo.

Доксология

С: Libera nos, quaesumus, Domine,
ab omnibus malis, da propitius
pacem in diebus nostris,
ut, ope misericordiae tuae
adiuti, et a paccato simus
semper liberi et ab omni
perturbatione securi: exspectantes
beatam spem et adventum
Salvatoris nostri Jesu Christ.

В: Quia tuum est regnum,
et potestas, et gloria
in saecula.

Приветствие Мира

С: Domine Jesu Christe,
qui dixisti Apostolis tuis:
Pacem relinquo vobis,
pacem meam do vobis;
ne respicias peccata nostra,
sed fidem Ecclesiae tuae;
eamque secundum voluntatem tuam
pacificare et coadunare digneris.
Qui vivis et regnas
in saecula saeculorum.

В: Amen.

С: Pax Domini sit semper vobiscum.

В: Et cum spiritu tuo.

С: Offerte vobis pacem.

Преломление Хлеба

A: Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi;
miserere nobis.

Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi;
miserere nobis.

Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi;
dona nobis pacem.

С: Ecce Agnus Dei,
ecce qui tollit peccata mundi.
Beati qui ad cenam Agni
vocati sunt.

A: Domine, non sum dignus, ut intres
sub tectum meum, sed tantum dic
verbo et sanabitur anima mea.

Причащение

С: Corups Christi.

В: Amen.

С: Sanguis Christi.

В: Amen.

После Причащения

С: Oremus (молитва)

В: Amen.

ЗАКЛЮЧИТЕЛЬНЫЙ ОБРЯД

С: Dominus vobiscum.

В: Et cum spiritu tuo.

(Е: Sit nomen Domini benedictum.

В: Ex hoc nunc et usque in saeculum.

Е: Adiutorium nostrum in nomine Domini.

В: Qui fecit caelum et terram.)

Благословение

(форма A)

С: Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius,
et Spiritus Sanctus.

В: Amen.

(форма B)

С: Inclinate vos
ad benedictionem.
(молитва)

С: Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius,
et Spiritus Sanctus.

В: Amen.

(форма C)

С: (молитва)
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius,
et Spiritus Sanctus.

В: Amen.

Отпуст

С: Ite, missa est.

В: Deo gratias.

Чин Святой Мессы (латынь)

Месса Миссала 1970 года (Novus Ordo). Подробно. Евхаристическая молитва II.